et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te
ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus
Deus patrum vestrorum daturus est vobis
non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex
eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra
Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio
vestri
vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi
usque in praesentem diem
scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut
mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam
possessuri estis
et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra
sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa
praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens
magna
nec est alia natio tam grandis quae habeat deos
adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis
obsecrationibus nostris
quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias
iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie
ante oculos vestros
custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne
obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de
corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac
nepotes tuos
diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando
Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut
audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit
in terra doceantque filios suos
et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad
caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo
locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum
eius audistis et formam penitus non vidistis
et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis
et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis
mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias
et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis
custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis
aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in
Horeb de medio ignis
ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut
imaginem masculi vel feminae
similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel
avium sub caelo volantium
atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub
terra morantur in aquis
ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et
omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae
creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae
sub caelo sunt
vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti
ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die
iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et
iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam
quam daturus est vobis
ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos
transibitis et possidebitis terram egregiam
cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod
pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae
fieri Dominus prohibuit
quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator
si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra
deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes
malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis
testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos
esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non
habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus
atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in
nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno
et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur
cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si
tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae
postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo
tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te
nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit
patribus tuis
interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo
creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum
eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum
est
ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut
tu audisti et vixisti
si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de
medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam
et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones
iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto
videntibus oculis tuis
ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius
praeter unum
de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in
terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius
de medio ignis
quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos
eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto
ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo
et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem
sicut cernis in praesenti die
scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse
sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius
custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio
tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo
tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad
orientalem plagam
ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec
fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam
urbium possit evadere
Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de
tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam
in Basan quae est in tribu Manasse
ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel
et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae
locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto
trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon
regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses
filii quoque Israhel egressi ex Aegypto
possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum
regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad
montem Sion qui est et Hermon
omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque
ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga